M. Terentius Varro - Libris Grammaticis
M >>
M. Terentius Varro >> Libris Grammaticis
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 |
7 | 8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17 |
18 |
19 |
20
Footnote 77: Prorsus alienum hoc esse ab eo quod supra (p. 64
n. 2) in libro tertio (fr. 62) positum fuisse uidimus uix est quod
moneam.
Footnote 78: Cum uero e consensu huius loci Seruiani cum Velio
Longo, e quo simul adparet Velium non ita accurate Varronis uerba
reddidisse, sequatur Seruium, qui libros nostros nominatim non
adfert, eos in usum suum conuertisse, ad eorundem librum quintum
refero duo fragmenta apud Seruium ad Verg. Aen. VIIII 194 (fr. 86)
et I 595 (fr. 89), quae perquam bene cum eo congruunt. alterum
(fr. 89) neglegentius a Seruio excriptum esse conparata Suetoni
et Isidori eorundem uerborum explicatione quam subieci facile
intelleges.
Footnote 79: Cum uero in Charisi libris praeter singulas librorum
de similitudine uerborum et utilitate sermonis mentiones nonnisi
libri de lingua latina et de sermone latino nominentur, hac quoque
re illa ex his sumpta esse quodammodo confirmatur.
Footnote 80: Etiam in principiis Scaurus cum Varrone consentit
p. 2251: 'recorrigitur uero (scribendi ratio) regulis tribus:
historia, originatione quam graeci "etumologian" appellant,
proportione quae graece "analogia" dicitur'. historia quaerit quid
auctoritas ueterum commendet et etymologia naturam uocabulorum
indagare studet, ut artem rei in qua uertitur substituerit.
consuetudo tantum desideratur. praue orthographiam analogiam
nuncupat Mar. Vict. I 4, 1 p. 2465P.
Footnote 81: Quanta scientia et sollertia Cassiodorius auctores
suos 'deflorauit', ostendunt misera excerpta ex Velio Longo p.
2287. non melius rem in Cornuto praestitit, quem Curtius
Valerianus excripserat, id quod extrema uerba Cornuti conlata cum
Valeriano p. 2289 docent. Cornuto igitur Curtius debet quae de
litteris "Zeta" "Xi" "Psi" p. 2289 leguntur, quae omnia
Cassiodorius in Cornuto deflorando omisit exceptis paucis de
"Zeta" littera et lepido additamento, quod bis ponere ei non
longum erat.
Footnote 82: Eidem igitur operi praeter locum de _deliro_ (Velius
Long. p. 2233), quem supra excripsi reliqua quoque tribuo quae
apud hos scriptores Varronis nomine inscribuntur: Velius Long.
p. 2236, p. 2238 = Papirian. Cassiodori p. 2291, Cornutus p. 2284,
quae obseruationes apud ceteros non repetuntur.
Si uero Veli Longi disputationem quam supra excripsi percurrentibus
ueri erat nobis simile libros de sermone latino scriptorem in manibus
habuisse, duo nunc accedunt, quibus omnes hos grammaticos ex his
libris hausisse confirmatur. primum enim scimus Varronem in horum
librorum tertio de adspiratione egisse, quod quin satis copiose et
accurate fecerit dubitare non poterit, qui quanta doctrina et
diligentia elaborarit de accentibus meminerit. optime igitur hae
relliquiae quae ampliorem expositionem produnt illi libro apta sunt.
alterum ad temporum rationes spectat. Cornutus enim Cassiodori haec
scribit (p. 2284):
_lacrumae_ an _lacrimae, maxumus_ an _maximus_ et si quae
similia sunt scribi debeat (debeant _P._), quaesitum est.
Terentius Varro tradidit Caesarem{83} per I eiusmodi uerba
solitum esse enuntiare et scribere. inde propter
auctoritatem tanti uiri consuetudinem factam.
de consuetudine uero C. Caesaris auctoritate orta Caesare adolescente
uel potius, ut dicam quod sentio, uiuo Caesare uix quisquam loqui
potuit. opera autem Varronis grammatica quae hic in censum ueniunt aut
multo prius scripta sunt, quam in quibus scribendi ratio a Caesare
instituta posteaque peruolgata conmemori potuerit, aut propter alias
rationes in hac quaestione neglegenda sunt. nam libri de antiquitate
litterarum primis iuuentutis annis a scriptore editi sunt, libri autem
de origine linguae latinae ut uidetur ad Cn. Pompeium missi ideoque
aut antequam talia continere potuerunt conscripti aut si posterioribus
temporibus conpositi sunt, non debuerunt talia continere, in quibus
Pompeius merito offendisset. denique ex libro de grammatica haec
sumpta non esse demonstrauit; si praeterea consensum illum
orthographicorum respicis, Ritschelius quaest. Varr. p. 23. restant,
nam de libris de lingua latina nemo cogitabit, nostri libri cum quorum
argumento haec optime conueniunt et qui eo tempore scripti sunt, quo
talis consuetudinis mentio nemini mira uel temerarie iacta uidebitur.
his igitur omnia quae modo conposui adsigno eaque inter libros
distribuam, prout singulorum argumenta quae supra stabilire studui
postulant.
Footnote 83: Quintilianus (inst. orat. I 7, 21) et Velius Longus
(p. 2228) in Caesaris titulis ita scriptum fuisse tradunt.--Cum
hoc loco Varro Caesarem nominet, contra Varronem a Caesare
inpugnatum esse noli efficere e Pompeio ad Don. p. 233 Lind.:
'Lectum est hoc saepius praecipue apud Varronem. ille dicit, _lac_
non debemus dicere sed _lact_. sed dixit Caesar contra ipsum rem
ualentissimam, nullum nomen duabus mutis terminari'. Caesaris enim
praecepto ad castigandum Varronem utitur Pompeius siue quis fuit
eius auctor, sed ipsum Caesarem id fecisse e contorto et fere
ubique absono Pompei genere dicendi conligere non licet.
Incipiam ab eis quae ad *librum primum* pertinere uidentur. notum
est grammaticos latinos multum quaesiuisse de diuersis I litterae
sonis uariasque rationes quomodo haec discrimina notanda essent
excogitasse (cf. Schneider lat. gramm. I 1 p. 19. 63 sq. W. Corssen
ausspr. uocal. u. betong. d. lat. I p. 142 sq. Ritschl nou. mus.
rhen. XIIII p. 298. 378 sq. G. Schmitz studia orthoep. et orthogr.
lat. I p. 6. 13 sq.). breuiter summam rei conprehendit quamquam non
admodum acute diuersas res confudit Velius Longus (p. 2216):
I uero littera interdum exilis est, interdum pinguis, ut in
eo quod est _prodit uincit condit_ exilius uolo sonare, in
eo uero quod significatur _prodire uincire condire_ aeque
usque pinguescit. utiamin ambiguitatem cadat, utrum per I
quaedam debeant (habeant _P._) dici an per V, ut est
_optimus maximus_. in quibus adnotandum antiquum sermonem
plenioris sonus fuisse et ut ait Cicero rusticanum, atque
illis fere placuisse per V talia scribere et enuntiare.
errauere autem grammatici, qui putauerunt superlatiua per V
enuntiari
e.q.s. de his superlatiuis Varronem egisse e loco supra posito
(fr. 43) Cornuti, quem excripsit Isidorus orig. I 26, 15, uidemus
eumque inter grammaticos a Longo uituperatos fuisse existimo, nam
Caesaris aequalis uiri auctoritatem opposuit antiquae consuetudini,
quam sine dubio defendit. etiam alteram de I exili et pingui
quaestionem teste Scauro (fr. 44) non neglexit, et ita quidem
tractauit, ut a Lucili praeceptis orsus ea maximam partem inprobaret,
unum tantum retineret. Lucilius (cf. Ritschl nou. mus. rhen. VIII
p. 487 sq. monum. epigraph. tria p. 31 sq. C. Lachmann ad Lucr. p. 244
sq.) ubicunque pinguiorem uel ut ipsum sequar pleniorem sonum longae
huius uocalis audire sibi est uisus, et profecto talia discrimina in
pronuntiatione audiebantur, EI scribere uoluit, ita in nominatiuo
pluralis secundae declinationis (Vel. Long. p. 2220) et datiuo
singularis tertiae declinationis (Quint. inst. orat. I 7, 15. Vel.
Long. l.s.), praeterea (quod apud Scaurum legitur) in nonnullis
uocabulis ut _meile meiles meilitia_, in quibus interdum et pluralem a
singulari eodem modo distinxit, ut _pilum_ quo pinsitur _peila_ iacula
militaria. non ualde accurate haec et reliqua Terentius e Varrone
excerpsit. primum enim Varro plura e Lucilio adferre, ut illius
doctrina cui suam opposuit patefieret, et cum in scribendis
nominatiuis pluralis secundae declinationis per EI cum illo
consentiat{84}, hanc praecipue legem auctoris uerbis proponere debuit,
euius rei apud Scaurum nec uola reperitur nec uestigium. deinde
reliquas quidem orthographiae mutationes Lucilianas propter
inconstantiam Varronem respuisse refert, sed de rationibus quibus
ductus unum illud probauerit, prorsus silet. ipse rursus Varronem
inpugnat, eo argumento nixus, quod in uerbis temporalibus quoque
diuersus I litterae sonus in singulari et plurali non notaretur. haec
enim sententia loci esse uidetur, quem a Putschio male editum duce
codice Bernensi sic fere legendum esse puto:
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa
uia delabitur, dicens in plurali quidem numero debere I
litterae extremae E praeponi, in singulari uero non.
minime, cum et alioqui aliter in singulari quam in plurali
syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, dicimus enim
mitto emisimus. nisi aliam hic uult esse rationem, quod
absurdum est, [ut] cum uerba quoque ex syllabis constent et
diuersa regula corrigantur.{85}
eodem loco etiam uocabula quaedam conmemorasse uidetur, in quorum
pronuntiatione non prorsus constiterit num per I an E litteram
enuntianda sint (fr. 45). _mium_ pro _meum_, _commircium_ pro
_commercium_, _Mircurius_ pro _Mercurius_ audiri dixit. hanc
pronuntiationem si tuebatur in Mercurio{86} quod mirandarum rerum
esset inuentor, alteram profecto Mercurio a merce ducto (cf. Paul.
p. 124) tacere non potuit. nam licet sonus I litterae in talibus
uocabulis paullo obscurior fuerit (cf. Quint. inst. orat. I 4, 8. 17.
Paul. amicitiae p. 15. Gell. X 24, 8) Varronis tempore non magis
elegantiorum hominum erat, I in his enuntiare, quam Velio Longo
placuit. et ipse Varro (de ling. lat. V 178 p. 177) _mercedem_
a _merendo_ ducit.
Footnote 84: Idem uoluit Nigidius Figulus in libro XXIIII
commentariorum grammaticorum (Gell. XIII 26, 4): 'Si _huius_'
inquit '_amici_ uel _huius magni_ scribas, unum _i_ facito
extremum, sin uero _hei magnei, hei amicei_ casu multitudinis
recto, tum ante _i_ scribendum erit _e_, atque id ipsum facies
in similibus'. sic codex Lugdunensis Voss. F 7 et Gronouius,
praeterquam quod ille _hii magnii hii amicii_, hic _hi magnei
hi amicei_ habet. ceterum Lucilium magis quam Varronem Nigidium
secutum esse docet idem Gelli caput.
Footnote 85: Verba non mediocriter corrupta sic teste Henrico Keil
leguntur in cod. Bern. 330:
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa
uia dilabitur, dicens in plurali quidem numero debere
litter{e,} {*above {e,}: {.}i{.}} praeponi in singulari uero
minime cum alioqui {*above space: &} non aliunde in singulari
quam in extrema syllaba sonat ut in uerbis manifestum est.
dicimus enim mitto emisimus, nisi aliam hic uult esse rationem
quod absurdum est, ut cum uerba quoque ex syllabis constant
et diuersa regula corrigantur.
uox _et_ non suo loco ac littera _{.}i{.}_ omisso _e_ (quod
requiri uidit L.F. Schmidt C. Lucili saturar. quae de nono libro
supersunt disp. et ill. p. 24) suprascriptae praue scripta esse
uerba ostendunt. et haud uolgari modo confusa et perturbata esse
debent quae neque intellegi neque singularum uerborum mutationibus
restitui possunt. librarium quendam existimo nonnulla omisisse
et margini adscripsisse, quae deinde non solum alieno loco
inrepserunt, uerum etiam alia et necessaria expulerunt, ut ita
fere uerba se habuisse uideantur:
quam inconstantiam Varro arguens in eundem errorem diuersa
uia dilabitur dicens in plurali quidem numero debere litterae |
praeponi, in singulari uero minime cum alioqui aliunde in singu- |
lari quam in plurali syllaba sonat. ut in uerbis manifestum est, |
{Continuing from right edge:}
litterae |{.}i{.}
in singu- |extrem{e,}
...festum est, |{.}e{.} & non
_dicimus_ e.q.s. in recipiendis omissis uerbis in ordinem neglecta
sunt signa, quae singulorum locum significari solent, itaque uerba
_extrem{e,}, et, non_ falso loco inserta sunt, qua in re, intrusa
et ad _syllaba_ accommodata uoce _extrem{e,}_, uocabulum _plurali_
et littera _{.}e{.}_ intercidit. praeterea autem _aliunde_, quod
quid sibi uelit non adsequor, in _aliter_ correxi. in extremis
uerbis _ut_ superuacaneum et pro _et diuersa_ fortasse _nec
diuersa_ scribendum est, nisi hoc obscuriori cuidam generi dicendi
tribuere mauis.
Footnote 86: MIRQVRIOS legitur in speculo etrusco apud Eduardum
Gerhard tab. 182. Ritschl prisc. lat. mon. epigr. I F. Similiter
autem _dios_ pro _deos_ antiquos pronuntiasse dixit in libro
tertio de lingua latina (fr. 4), ab hoc pluralem _di_, a _mium_
uocatiuum _mi_ duxit.
V litteram ante uocalem positam cum digamma Aeolico conparauit
(fr. 46){87} eundemque ei sonum tribuit (cf. Schneider l.l. p. 357.
Corssen l.l. p. 193 sq. F. Buecheler de Ti. Claudio Caesare gramm.
p. 7 sq.) et antiquis temporibus Romanos pro V consonante "*digamma"
uel potius ipsorum F scripsisse addidit, quod Priscianus quoque
testatur I 4, 12 p. 11 H.: '"*digamma" Aeolicum digamma, quod apud
antiquissimos latinorum eandem uim quam apud Aeolis habuit'. pro
graecorum "Psi" in fine uocabulorum posito Varro praecepit (fr. 47),
ut in nominatiuo _bs_ scriberetur, si genetiuos in _bis_, _ps_ si in
_pis_ exiret ut urbs et stirps (cf. Schneider l.l. p. 218. Corssen
l.l. p. 60 sq.), etymologiam et antiquom graecorum morem secutus
(cf. Mar. Vict. I 4, 74 p. 2466. I. Franz elem. epigraph. gr. p. 20
sq.). posteriores grammatici ubique _ps_ scribere uoluerunt analogiae
cuidam simulatae qua et Cinyps Cinyphis (siue Cynips illius Libyae
fluminis nomen est) scriberetur obtemperantes, ut Terentius Scaurus
p. 2261, Papirianus p. 2291, Marius Victorinus l.s., Curtius
Valerianus p. 2289, unus Velius Longus p. 2233 ueterum auctoritati
obedire mauolt.
Footnote 87: Seruauit hoc testimonium Cornutus apud Cassiodorium
p. 2282, quocum prorsus congruit Priscianus I 4, 20 p. 15.
Prisciani locum Ritschelius libris de origine linguae latinae
adscripsit (quaest. Varr. p. 27), quia eos grammaticum nouisse
constaret. sed recte H. Keil quaest. gramm. p. 10 (cf. M. Schmidt
Didymi Chalcent. fr. p. 345 sq.) uidit, haec Priscianum Didymo
debere, qui etiamsi ex pluribus libris ea transferre potuit,
tamen in opere, cui inscriptum erat "peri te:s para Rho:maiois
analogias" (Prisc. II p. 411) uel de latinitate (Prisc. I p. 548),
fortasse libros de sermone latino potissimum respexit, quae
suspitio confirmatur consensu illo cum Cornuto.
Ad *librum secundum* refero quae apud Longum Cornutum Papirianum de
uerbis _delirus_ (fr. 50) _interuallum_ (fr. 51) _naro_ (fr. 52)
leguntur, de quibus cum fragmenta quid scriptor docuerit ostendant
pluribus loqui non opus est.
Denique pauca de *adspiratione* quam in *libro tertio* tractatam
fuisse scimus adicio. adspirationis enim notam non litteram H esse
Varro{88} uoluit, quod in his quidem libris dictum fuisse non
disertis uerbis testantur, sed et ex eis sequitur quae statim
referam, et in libro de grammatica aperte positum erat. contra hanc
sententiam magna cum subtilitate et doctrina pugnauerunt posteriores
grammatici, ante alios Velius Longus (p. 2217) et Scaurus (p. 2258).
Longi adponam prima uerba, e quibus qua ratione fere Varro illud
statuerit discimus. 'H littera' inquit
tanquam sonus magis fit, quam litera et accedens literae.
et utuntur auctoritate graecorum apud quos ut superuacua
sublata est. fuisse tamen et apud illos manifestum est ex
ueteribus scriptis et ex eo quod hodie, cum apud illos
numeri prima semper litera nominis quo significantur
notentur, ut "Delta deka, Pi pente:konta, Eta hekaton"
notentur (ut "deka pente:konta hekaton" _P._). unde adparet
hanc literam loco adspirationis non fuisse, alioquin per E
notaretur.
uidebatur Varroni autem haec nota ut uocalibus ita consonantibus quoque
(fr. 56) praeponenda, R uero littera contra graecorum usum adspiranda
non esse (fr. 57). spiritum quem _adflatum_ ipse dicit rerum
rusticarum III 1, 6, _flatum_ ex eo ut uidetur Scaurus p. 2252,
quantum fieri posset reprimere studuit (fr. 58) et in eis tantum
uocabulis admisit, ubi etymologia eum postularet, itaque scribi iussit
_ortus_ non _hortus_ ab oriendo, _alica_ ab alendo, _alicula_ ab alis.
idem etiam ad peregrina uerba transtulit ut sine dubio in _Cilone_ eam
originem secutus est, qua homo angusti capitis et oblongi est, non eam
qua inprobioribus labris esse dicitur (cf. Vel. Long. p. 2234). contra
cum adspiratione ei placuit dicenda esse harena, quae a Sabinis
fasena, haedus hircus hordeum hariolus hostis, quia ab antiquis qui
eidem Sabini sunt (cf. Th. Mommsen unterital. dial. p. 358 sq.) faedus
fircus fordeum fariolus fostis (cf. Paul. p. 84 M.) pronuntiabantur{89}.
adspiratio in mediis uocabulis ei quam maxime coercenda uidebatur, ut
Scaurus p. 2256 demonstrat
et Pulcrum (negat Varro adspirandum esse), quamuis in
consuetudine adspiretur. nihilo minus tamen ratio exiliter
C enuntiandum et scribendum esse persuadet, ne una omnino
dictio aduersus latini sermonis naturam in media
adspiretur,
quae licet tamquam sua Scaurus posuerit a M. Varrone accepit.
consentaneum uero est ex hac lege eum excepsisse ea uocabula quae
necessario H poscunt, ut _ueho traho_. scripsit autem _uemens_ a ui
mentis, _prensus_ a prendendo, Graccus a gerendo, _coors_ a coercendo,
quamquam alii _cohortem_ militum a mutua cohortatione, _coortes_
uillarum unde cooriantur homines dicere maluerunt. in graecis quoque
eundem spiritum amouere studuit, ut _coclea_ eum protulisse scimus.
ad Varronem quoque spectare uidentur extrema Longi uerba de hac re,
_non firmum est catholicum grammaticorum quo censent aspirationem
consonanti_ (adde _in medio uocabulo_, ut Varronis mentem restituas)
_non esse iungendam, cum et Carthago dicatur et Pulcher et Gracchus
et Otho et Bocchus_, nam et Pulcrum Graccumque Varronem praecepisse,
et reliqua cum eius legibus conuenire uidimus. cum uero parcissime
ueteres Romanos spiritu usos esse testantur Quintilianus inst. orat.
I 5, 20 et Terentius Scaurus p. 2249 (cf. Mommsen l.s. p. 33. Ritschl
l.s. p. 53), Varro his legibus datis in uniuersum urbanum sequebatur
dicendi usum, sed ad certas eum reuocare studuit regulas.
Footnote 88: In hac quoque re Nigidium adseclam fuisse Varronis
docet Mar. Vict. I 4, 5 p. 2456P. ceterum cf. Schneider l.l.
p. 180 sq. Corssen l.l. p. 46 sq.
Footnote 89: Cum uero praeterea e Varrone antiquos _habam_ dixisse
quod posteriores _fabam_ proferatur, hoc non multum ab eis abesse
uides quae A. Kiessling de Dionys. Halic. antiq. auct. lat. p. 39
Varrone non indigna putabat apud Seruium ad Verg. Aen. VII 695:
'Faliscos Halesus condidit. hi autem immutato H in F Falisci dicti
sunt, sicut febris dicitur quae ante hebris dicebatur, Formiae
quae Hormiae fuerunt "apo te:s horme:s". nam posteritas in multis
nominibus F pro H posuit'.
Loco Varroniano ab Augustino seruato reuersus eram ad illud a quo
proficiscebar et nunc singulis perlustratis satis perspicuum et
manifestum esse opinor libros de sermone latino stoicorum loco "peri
pho:ne:s" respondere, quod cuicunque Laertii Diogenis epitomen (VII 44.
55 sq.) inspicienti se offert. latinitas conuenit cum hellenismo:
"helle:nismos oun esti phrasis adiapto:tos en te: technike: kai me:
eikaia sune:theia" (L.D. VII 59 cf. Sext. Emp. adu. gramm. 176 sq.),
qua definitione analogiam maxime et consuetudinem attingi uides. in
eadem dialecticae parte actum esse de uoce de litteris de pronuntiatione
de accentibus de rhythmis de orationis uirtutibus et uitiis partim
Diogenes l.s.s., partim Varro ipse uerbis quae supra excripsi
narrat{90}. desunt contra omnia uestigia in his libris partes
orationis tractatas esse, quas stoicos eidem loco tribuisse non
dubium est. has autem Varronem hic neglexisse puto, quia cum reliquo
argumento non satis apte conuenire ei uidebantur, eumque eas in libro
de grammatica exposuisse statim uidebimus. praeterea uero libros
nostros ad rhetoricos libros "peri lexeo:s" prope accedere nonnullis
locis monui. qui libri perierunt omnes, sed quales fuerint cum ex
libri Theophrastei "peri lexeo:s" fragmentis quae conposuit Max.
Schmidt l.s. l. p. 37 sq.{91} intellegitur, tum ex Dionysii
Halicarnasensis opusculi eximii de conpositione uerborum parte secunda
(p. 112-286 Schaef.), in qua Theophrasto et Aristoxeno, e quibus Varro
quoque hausit, auctoribus usus quaerit quae potissimum curae esse
debeant "to: boulomeno: te:n lexin eu suntithenai" eademque omnia
tractauit, quae M. Terentium tractasse uidimus. quam arte in hac re
coniunctae sint rhetorica et grammatica M. Antoni Gniphonis quoque
grammatici, Ciceronis magistri, exemplo confirmatur, de quo Suetonius
(de gramm. et rhet. 7) 'docuit autem' ait 'et rhetoricam, ita ut
quotidie praecepta eloquentiae traderet, declamaret uero nonnisi
nundinis'. scripsit uero teste Ateio Philologo (ap. Suet. l.s.)
nihil nisi libros II de latino sermone (cf. Quint. inst. orat.
I 6, 23), in quibus illud quasi confinium duarum disciplinarum
explicuisse congruentemque rei titulum inscripsisse existimandus est.
Footnote 90: Stoicos quidem eadem qua in libris de lingua latina
constantia sequi non potuit, quia ibi principia prorsus generalia
tractanda erant, hic de latinorum uocabulorum pronuntiatione
accentibus e.q.s. agebatur.
Footnote 91: Posidonii quoque "peri lexeo:s eisagoge:n" (cf. I.
Bake Posidon. Rhod. rel. p. 233. C. Wachsmuth philol. XVI p. 649
n. 4) Varronem fortasse adhibuisse supra uidimus p. 17. Antipater
quoque Tarsensis scripsit "peri lexeo:s kai legomeno:n" (Laert.
Diog. VII 58), ubi "lexeo:s" cod. Arundel. et teste Wachsmuthio
cod. Burbon. 253 et Laur. plut. LXVIIII 13. 35, "lexeo:n" cod.
Laur. plut LXVIIII 28, qui peioris est notae.
Restat, ut quo tempore Varro hos libros conposuisse uideatur paucis
significem. epistola illa Ciceronis (XII 6), qua Atticum rogat ut
Tyrannionis librum modo absolutum sibi mittat, ad annum u. DCCVIII
refertur. hoc ipso tempore uero eum in conscribendis libris de lingua
latina occupatum fuisse eosque uix ante annum DCCX transmisisse
uidimus (cf. supra p. 38). post hunc igitur annum libros in quibus
Tyrannionis uolumen adhibebatur esse scriptos necesse est, nam eodem
tempore duo amplissima opera inter manus eum habuisse non est cur
statuamus. angustioribus finibus temporis spatium quo editi sint
circumscribere ante non audeo quam quibus annis quodque opus sit
tribuendum accurate quaesitum sit. quod nunc quamquam multa certa sunt
alia probabiliter conici possunt longum neque huius loci est. cum uero
Tyrannionis aequalis scriptoris librum Varronem excussisse constet
Heliodori quoque, cuius Horatius anno u. DCCXVII mentionem fecit,
encheiridion in usum suum conuertere potuit, quod num ante uel post
hunc annum ille, si quidem metricus est, scripserit sciri nequit.
Marcellus autem ad quem haec uolumina misit quis fuerit nescio. de
M. Claudio Marcello consule anni DCCIII, Pompeianarum partium cum
Varrone socio, cogitarem, quem exercitationibus oratoriis studuisse
bonarumque artium cupidissimum fuisse audimus (cf. Cic. Brut. 71, 249
sq. Seneca cons. ad Helu. 9, 4. W. Drumann gesch. Roms II p. 393 sq.),
nisi temporum ratio obstaret. interfectus est enim anno u. DCCVIIII.
reliquorum Marcellorum quemnam tali honore dignum M. Terentius
iudicauerit prorsus incertum est.
* * * * *
III
Operibus duobus, quorum argumenta indagare et restituere adhuc
studuimus, leges quae uniuersam linguam regerent anquirere et
inlustrare uoluit scriptor, altero philosophicis rationibus deditus,
altero uocalem orationis partem persecutus. in reliquis libris, qui
nunc recensendi sunt, aut particulam quandam eiusdem uberrimae
materiae accuratius tractandam delegit, aut praecipua doctrinae
grammaticae capita docendi magis quam quaerendi causa adumbrauit.
Alterius classis est *liber de grammatica*, quem disciplinarum primum
fuisse Ritschelius (quaest. Varr. p. 6 sq.) demonstrauit. non autem
quae modo dixi intellegenda sunt quasi maiora illa opera hic in usum
discentium contraxerit, uerum ex uniuerso horum studiorum ambitu eas
quaestiones, quae illo consilio proposito grauissimae uidebantur,
explicandas prompsit. supra iam significaui hunc librum uertisse inter
alia in orationis partium expositione, quam Pompeius, infimae quidem
aetatis scriptor sed in hac re non male doctus, proprie grammaticorum
esse adfirmat (p. 4 Lind. cf. Seru. in Donat. 1779): 'de uoce tractare
quid est? (_male additur_ uox) hoc philosophorum est; de litteris
tractare omnium est, nam et orator quaerit litteras discere et ludi
magister idem. de partibus (orationis) tractare hoc grammatici est'.
constare uidetur non nisi de pronominibus a Varrone expositis. cum
enim Probus eum inter artis latores numeret (inst. art. p. 48, 37 K.),
hunc librum indicauit, nam maiora opera longe ab eo aberant, quod hi
scriptores artem dicebant. ex eodem libro mutuatus est quae in eisdem
institutis artium (p. 152, 30) de aduerbiis a pronominibus deriuatis
leguntur{92}, quibuscum conponenda sunt quae Cledonius p. 1905 et
Pompeius ad Donatum (p. 239) e Varrone de pronominibus proferunt.
Footnote 92: Ter omnino in eo opere Varronem laudat Probus. non
uidetur tertium testimonium ad librum quendam grammaticum spectare
(p. 127, 31: 'quaeritur qua de causa Varro masculum et feminam
*auos* pronuntiarit. hac de causa, quoniam quaecumque generis
feminini nomina generibus masculinis reperiuntur esse coniuncta,
haec sub sono generis masculini necesse est ut procedant'. eodem
modo ante et post hunc locum quaestiones e Cicerone Lucilio
Sallustio Vergilio sumpsit. cf. Ter. Scaur. p. 2251P.
Pages:
1 |
2 |
3 |
4 |
5 |
6 |
7 | 8 |
9 |
10 |
11 |
12 |
13 |
14 |
15 |
16 |
17 |
18 |
19 |
20